|
STATUTA
ORDINIS CISTERCIENSIS <Diffinitiones
in divinis laudibus> |
|
|
Joseph-Marie
Canivez, Statuta capitulorum generalium
ordinis cisterciensis ab anno 1116 ad annum 1786. Louvain
1933-1941 ; Bibliothèque de la Revue d’histoire ecclésiastique,
vol. 9-14, 14A, 14B). 8 vol. |
|
1134 |
Statuta
ordinis cisterciensis. |
Canivez,
Statuta, I, p. 13. |
1134 |
In
prima die Capituli post recitationem brevium, et absolutionem
deffunctorum, dicatur Adiutorium
nostrum (...) |
Canivez,
Statuta, I, p. 32. |
1152 |
<6>
Quibus diebus commemoratio beatae
Mariae intermittenda sit, et quibus dicenda. |
Canivez,
Statuta, I, p. 46-47 |
1152 |
<7>
Quae antiphonae assidue ad commemorationem dicantur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 47. |
1152 |
<19>
Ad Missam B. Mariae tam privatim quam in conventu cantore incipiente Salve
sancta parens, omnes qui affuerint tam in choro quam extra chorum,
praeter sacerdotem et ministros in albis indutos, petant veniam, semel
videlicet ante versum, et privatis quidem diebus super genua, festis
vero super articulas. Similiter et ad commemorationes quae fiunt
singulis diebus ad laudes et ad vesperas, quando antiphonae
inchoantur, ubicumque cantaverint, nisi gravis infirmitas
obstiterit, vel in via directi fuerint. |
Canivez,
Statuta, I, p. 48. |
1152 |
<20>
Ad missam cotidianam pro defunctis, si praesens defunctus fuerit,
collecta Omnipotens sempiterne
Deus, pro eo secunda dicatur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 48. |
1154 |
<14>
In antiphona Clementissime
Domine, ad “Domine miserere super peccatore” petat conventus
veniam super genua. Si autem in luteo loco steterit. |
Canivez,
Statuta, I, p. 57. |
1161 |
<11>
Extra conventum, qui privatim cantant primam, si pro tempore terrae
prosternantur, finita Prima subsequente Preciosa,
non se erigant donec dicatur Et
ne nos... Respice domine. |
Canivez,
Statuta, I, p. 73. |
1161 |
<13>
Incipiente cantore antiphonam post finem psalmorum, sive gradalia aut
Alleluia, non expectabit conventus usquedum una dictio finiatur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 73. |
1174 ? |
Quando
hystoria Domine ne in ira dominica
infra octavas epiphanie vel in octavis eiusdem propter instantem LXX
[septuagesimam] canitur, non iccirco in sabbato ad vesperas super
psalmos dicende sunt antiphone Custodit
Dominus et cetere, sed Videntes
stellam et cetere. Capitulum debet esse Benedictus
Deus, Responsorium Deus qui
sedes, Himnus Deus creator,
Versus Vespertina oratio,
ad Magnificat antiphona Fratres
confortamini. Collecta Omnipotens
Deus qui celestia. Post quas vesperas fiet commemoratio de octavis
hoc modo : infra octavas antiphona Ab
Oriente; in octavis antiphona Baptizat
miles. Hymni ad hystoriam pertinentes tam per diem quam per
noctem dicantur, ad cantica et in laudibus et ad horas diei Alleluia
dicatur. ln laudibus iterum ita fiet commemoratio de octavis.
Infra octavas antiphona Magi
viderunt. In octavis antiphona Precursor
Iohannes. Missa matutinalis erit de octavis et major de
dominica. Item ad vesperas in die commemoratio de octavis, antiphona Fontes
aquarum. Infra octavas antiphona Ab
Oriente. |
1. Add.
in margine : et hoc notandum quod in octavis Assumpcionis
beate Marie ad iijam et ad completorium dicantur eius
hymni, non mutentur. |
1175 |
<1>
Hystoria de Trinitate cantabitur et missa dicetur sicut in festo unius
Apostoli. |
Canivez,
Statuta, I, p. 82. |
1175 |
<2>
De sancto Bernardo propriuum
officium et due misse et fratres laborent. |
Canivez,
Statuta, I, p. 82. |
1175 |
<3>
Ad vesperas et ad laudes cotidie fiat commemoratio de sancta Maria.
Privatis diebus ad Magnificat antiphona Sancta
Dei genitrix ; ad Benedictus Beata
Mater. Dominicis et festis diebus ad Magnificat antiphona Sancta
Maria succurre; ad
Benedictus Beata Dei genitrix
Maria. A vigilia Nativitatis dominice usque in crastinum Epiphanie
et a Va feria ante parascheve ad laudes usque Vam feriam
paschalis ebdomade et die Ascensionis tantum, et a vigilia pentecostes
usque [in Vam feriam] intermittenda est ista commemoratio,
et est facienda post alias commmorationes1. |
1.
Add. in marg. In vigilia
natalis domini ad laudes, crastinum ascensionis de octavis. |
1175 |
<4>
De sancta Maria Magdelene due misse canantur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 82. |
1184 |
<16>
Ad missam quotidianam pro defunctis, si presens defunctus fuerit in
ecclesia dicatur pro eo collecta Omnipotens
sempiterne Deus cui cunquam singularis, post primam collectam. |
Canivez,
Statuta, I, p. 97. |
1184 |
<18>
Pro domino papa et pro aliis multis una missa de Spiritu sancto
dicatur ab aliquo sacerdote; et alia pro defunctis. Inclina
domine pro quodam penitente. |
Canivez,
Statuta, I, p. 97. |
1184 |
<19>
In festivitate s[an]c[t]i Vincentii due misse canantur et conversi
laborent. |
Canivez,
Statuta, I, p. 98. |
1185 |
<20>
Ad vesperas S. Vincentii dicatur duodecimum responsorium, id est Gloria
et honore. |
Canivez,
Statuta, I, p. 100. |
1185 |
<27>
Quando festivitas s[an]c[t]i Marci evangeliste V° kalendas maii
celebratur, in ultimis vesperis ad Magnificat dicatur Tua
s[unt]. Quando vero IV°
kalendas agitur, dicatur ad Benedictus In
medio et in circuitu. Quando festivitas [de] sancta Lucia feria
secunda illuxerit, vespere de dominica sint. Quod simili modo agendum
est in festum [sic] s[an]c[t]i Gregorii et s[an]c[t]i Ambrosii. |
Canivez,
Statuta, I, p. 101. |
1185 |
<28>
Statutum est in generali capitulo ut hore beate Marie dicuntur in conventu
et in infirmitorio hoc modo. In intervallo quod est inter nocturnos et
laudes dicantur matutini ante officium defunctorum si tunc dicendum
est. Relique hore statim post horas canonicas subsequantur.
Invitatorium, hymni, antiphone, psalmi, responsoria canentur sicut
ad officium defunctorum. Ad psalmos et lectiones omnes sedebunt.
Intermittantur tamen a dominica prima adventus domini usque ad octavas
epiphanie et a ramis palmarum usque ad octavas pasche, et a sabbato
pentecostes usque ad octavas eiusdem, et intra octavas assumptionis
s[an]c[t]e marie, et in omnibus festis XII lectionum. In his tamen
temporibus unusquisque agat sicut solitum erat. In dominicis et festis
diebus agetur commemoratio more solito, nec ad antiphonam petetur
venia, sed ad versiculum Ave
Maria. |
Canivez,
Statuta, I, p. 101-102 |
1185 |
<36>
In festivitate s. Thomae martyris, Anglis ab olim concessae sunt duae
missae, ceteris una. |
Canivez,
Statuta, I, p. 102. |
1186 |
<9>
Sequenti die post Exaltationem sanctae Crucis, in Cistercio cantetur
missa in conventu de Spiritu sancto, et ab uno sacerdote privatim de
sancto Nichomede ad nutum cantoris. A ceteris qui cantare poterunt
praeter hebdomadarios, de Spiritu sancto. In ceteris abbatiis a
singulis sacerdotibus, qui cantare poterunt, missa cantetur de Spiritu
sancto pro generali Capitulo et missa de sancto Nichomede in conventu
cantetur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 104. |
1186 |
<14>
Quando praesens defunctus in
choro introducitur, et minuti et infirmi, et quicumque sunt extra
chorum, intrent. Similiter ad solemnes exequias cum ferendus est ad
tumulum. Si quis tamen ex eis necesse habuerit sedere, licebit.
Similiter ad psalmos circa defunctum, adsint qui competenter adesse
poterunt. Si praesens defunctus fuerit in choro, qui sunt in infirmitorio,
celebrent officium defunctorum ad vesperas et ad laudes diebus quibus
conventus celebrat. Similiter qui privatas vigilias in capitulo
dixerint, et qui nocte vigilant circa funus post matutinas in choro
similiter dicant officium, nisi forte finito psalterio prius dixerint
illud. Quod si psalterium finierint, dicant officium defunctorum ab
hora prandii usque ad noctem Placebo
et Dirige ; si
secundum In loco pascuae ;
si tertium Complaceat. Ab
initio noctis et deinceps usque ad horam prandii : Dirige,
vel In loco, vel Complaceat,
et Exultabunt. |
Canivez,
Statuta, I, p. 105. |
1186 |
<15>
Nullus in monasterio loquatur dum opus Dei in oratorio celebratur, ad
laudes, ad vesperas usque post ultimum Benedicamus
Domino. |
Canivez,
Statuta, I, p. 105 |
1189 |
<7>
Conversi dicant alternatim post refectionem Miserere
mei Deus, priore tamen incipiente. |
Canivez,
Statuta, I, p. 111. |
1189 |
<33>
Illud quod in hymno Omnium Sanctorum in quibusdam abbatiis videlicet :
Sanctis quoque confessoribus
canitur, penitus deleatur et sicut in Cisterciensi hymnario a modo
decantetur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 115-116 |
1191 |
<50>
Ad missas matutinales dicatur totum neuma in fine reponsorii et
versus, propter dissonantias quae contingunt et sententia illa
eradatur de Usibus. |
Canivez,
Statuta, I, p. 143 |
1191 |
<60>
Festum beati Malachiae fiat tertia die novembris, et agat de eo sicut
de beato Gregorio. |
Canivez,
Statuta, I, p. 143 |
1191 |
<63>
In festo sancti Thomae Cantuariensis fiant duae missae ita ut
matutinalis sit de Nativitate Domini, illa scilicet quae
intermittebatur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 144. |
1192 |
<1>
Nonis novembris in territorio Lingonensi, monasterio Clarevallensi,
sancti Malachiae episcopi et confessoris officium sicut in festo
sancti Nicolai plenarie agatur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 146. |
1193 |
<13>
Festum sancti Iuliani Cenomanensi episcopi facient cum duodecim
lectionibus omnes abbatiae quae sunt in Cenomanensi episcopatu, et per
universum Ordinem commemoratio eius fiat quinto calendas februarii
post commemorationem sanctae Agnetis. Collecta Da
quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Iuliani confessoris tui atque
pontificis veneranda solemnitas. |
Canivez,
Statuta, I, p. 160 |
1193 |
<14>
Septem psalmi qui feria sexta post capitulum dicebantur, et collecta Ecclesiae
tuae de cetero omittantur; sed orationes aliae teneantur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 160 |
1194 |
<10>
Oratio pro terra Ierosolymitana : Deus
venerunt genes, et collecta : Deus
a quo sancta desideria, in missis defunctorum; et Deus
qui corda fidelium, in aliis missis dicatur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 172 |
1194 |
<29>
Abbati Ursicampi conceditur ut commemoratio fiat de sancto Eligio. |
Canivez,
Statuta, I, p. 175. |
1195 |
<63>
Sciendum est quod omni die quo de beata Maria commemoratio fiet ad
laudibus (sic) ad missam
dicatur collecta exceptis tribus vigiliis Pentecostes, Assumptionis,
Omnium Sanctorum. Et omni die quo cantatur missa pro defunctis et de
sancta Maria cantetur, die vero Natalis Domini, Paschae, Pentecostes
hebdomadarius eiusdem missae cantetur (sic)
de festo et dicat collectam de sancta Maria. In adventu autem et in
omnibus solemnitatibus sanctae Mariae et per octavas Assumptionis
ipsius eadem missa quae de conventu canitur de ipsa privatis (sic)
dicetur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 181 |
1196 |
<61>
Festum beati Petri Tarentasiensis de mandato domini Papae transferatur
ad 8 idus maii, et versus anni,
recurso, non dicatur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 209 |
1197 |
<1>
De sancto Petro Tarentasiensi fiat sicut de sancto Ambrosio in tempore
resurrectionis. |
Canivez,
Statuta, I, p. 210 |
1198 |
<1>
Quando festum sancti Petri Tarentasiensis diebus Rogationum evenerit,
duae missae in conventu canantur, et secunda post Tertiam. |
Canivez,
Statuta, I, p. 224 |
1198 |
<5>
De sancto Antonio fiat commemoratio sicut Pauli primi eremitae. |
Canivez,
Statuta, I, p. 224. |
1199 |
<1>
Monachi qui rythmos fecerint, ad domos alias mittantur non redituri
nisi per generale Capitulum. |
Canivez,
Statuta, I, p. 232 |
1199 |
<10>
De Sancto Nicolao celebrentur duae missae et conversi laborent. Ad
vesperas sancti Nicholai R[esponsorium] Sint
lumbi. |
Canivez,
Statuta, I, p. 234 |
1200 |
<3>
In antiphonis beatae Mariae Virginis ad Benedictus
et ad Magnificat, et ad
commemorationem eius quae ad laudes et ad vesperas fiunt, ob
reverentiam eius et honorem, monachos concedimus extra stallum stare. |
Canivez,
Statuta, I, p. 249-250 |
1200 |
<4>
Commemoratio beati Bernardi fiat in horis beatae Mariae in laudibus et
ad vesperas. Ad vesperas : Benedictio
Domini...; ad benedictus : Consurgens
diluculo... Collecta : Adesto
supplicationibus nostris, omnipotens Deus... Iustum deduxit Dominus...
et in litaniis nominetur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 250. |
1202 |
<6>
Missae de sancto Bernardo : In
medio collecta : Perfice,
quesumus, Domine, pium in nobis sanctae...; secretae collecta :
Grata tibi sit, Deus, haec
oblatio sacramenti, quam in memoriam Dominicae passionis tuae
offerimus maiestati...; postcommunionis collecta : Suum
in nobis omnipotens Deus, cibus quem sumpsimus operetur effectum ut
incorporet nos sibi esus edentes, qui tecum... |
Canivez,
Statuta, I, p. 275-276. |
1203 |
<1>
In festivitate Sancti Barnabae apostoli fiat sicut fieri solet in
unius apostoli, excepto quod conversi laborabunt. |
Canivez,
Statuta, I, p. 284. |
1204 |
<15>
In officio sancti Barnabae lectiones ex commentario beati Augustini :
Ait Dominus discipulis suis :
Hoc est praeceptum meum... Evangelium : Hoc
est praeceptum mesum..., cum homelia beati Gregorii : Cum
cuncta sacra eloquia... In officio missae si tempore
Resurrectionis evenerit : secundum Alleluia : Non
vos me eligistis; Evangelium : Hoc
est praeceptum meum... |
Canivez,
Statuta, I, p. 298. |
1206 |
<1>
Collecta de Spiritu Sancto non dicatur in missa de Trinitate. |
Canivez,
Statuta, I, p. 320. |
1206 |
<3>
Si festum S. Barnabae in sabbato ante festum S. Trinitatis evenerit,
nihil in secundis vesperis de eo fiat, nisi tantum commemoratio post Magnificat. |
Canivez,
Statuta, I, p.320. |
1207 |
<1>
Commemoratio S. Catharinae cum missa fiat sicut Priscae virginis, VIIo
calendas decembris. |
Canivez,
Statuta, I, p. 334. |
1211 |
<2>
Si dominica fuerit, missa matutinalis de dominica, maior de spiritu
Sancto erit, et hoc apud Cistercium; in ceteris domibus nostri Ordinis
in eadem vigilia missa de Spiritu Sancto dicetur; sed si dominica
evenerit, matutinalis de spiritu Sancto, maior de dominica erit. Haec
autem de Spiritu Sancto pro praesenti defuncto non intermittetur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 378. |
1211 |
<3>
In officio defunctorum quando hebdomadarius antiphonam incipit, qui
post eum in choro stat, Benedictus
et Magnificat a podio
semotus imponat. |
Canivez,
Statuta, I, p. 378. |
1214 |
<56>
In litania sanctus Ioannes Evangelista [27 décembre], et sanctus
Thomas Martyr [29 décembre], et sancta Catherina nominentur. Et de
sancta Catherina [25 novembre] festum duodecim lectionum fiat. Missa
sicut de sancta Prisca cetera sicut de sancta Lucia. |
Canivez,
Statuta, I, p. 428. |
1215 |
<1>
Quando minor campana pulsatur in elevatione hostiae salutaris, in
missis de conventu, omnes qui pulsationem audierint, flectant genua
praeter eos qui in dormitorio fuerint, orationem quam Deus
inspiraverit facientes ; et in letania nominetur sanctus Iacobus
ante sanctum Ioannem. |
Canivez,
Statuta, I, p. 434. |
1217 |
<56>
Festum S. Martialis in episcopatu Lemovicensi, sicut de uno confessore
uniformiter fiat in crastino octavae S. Joannis-Baptistae. |
Canivez,
Statuta, I, p. 479. |
1218 |
<1>
Omni die, finito Capitulo incipiat cantor Responsorium : Aspice
Domine, sub mediocri voce eundo in oratorium usque ante altare,
sicut itur in sexta feria ad VII psalmos. Finito responsorio dicatur
versus cum Gloria et
repetitione Responsorii ; et post incipiat cantor Salve
regina sub mediocri voce; quam cum inceperit, omnes veniam petant
et sic maneant usque ad misericordiae,
et tu ne surgant fratres, donec tota finiatur. Qua finita, dicat
qui tenet conventum : Ora
pro nobis sancta Dei Genitrix, conventu petente veniam et prono
existente, donec ille collectas stando dixerit : Adsit
nobis et Concede nos, quae
non praemisso Dominus vobiscum dicentur
et per Christum Dominum nostrum
finientur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 484-485. |
1218 |
<2>
Mandato Domini Papae de facienda solemnitate SS. Martyrum Ioannis et
Pauli obeditur, ita quod
fiat de eis lectiones et responsoria sicut de SS. Fabiano et
Sebastiano. Missa vero quae in nostris Gradalibus de eis proprie
notatur, cum collecta dicatur, evangelium quidem mutetur et dicatur :
Descendens Jesus de monte. In
letania vero post S. Thomam coniunctim nominentur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 485. |
1218 |
<3>
De S. Guillelmo fiat sicut de S. Nicholao cum duabus missis. Festum
autem fiat IV° Idus Ianuarii. |
Canivez,
Statuta, I, p. 485. |
1220 |
<6>
In sabbatis vacantibus, quando missa de Beata cantatur in conventu,
dicatur gloria in excelsis,
ob reverentiam Beatae Virginis, et solemniter sicut in dominicis
diebus cantetur, cum praefatione : Et
te in veneratione, etc.; et qui privatim cantaverit similiter
faciat. Item in octava Assumptionis eius, et in octava Epiphaniae, et
in octava Ascensionis Domini, praefationes dicantur. |
Canivez,
Statuta, I, p. 517. |
1220 |
<7>
Antiphona videlicet Salve
regina de cetero non cantetur sed privatim dicatur a singulis
quotidie, cum collectis consuetis. |
Canivez,
Statuta, I, p. 517. |
1220 |
<10>
Petitio Domini Coloniensis super Commemoratione undecim martyrum
vigilia facienda annuatim in festum earum admittitur, duodecimo
kalendas novembris ad vesperas antiphona O
quam pulchra es amica mea; in laudibus antiphona Prudentes
Virgines, versus Adducentur
regi virgines; collecta : Exaudi
nos Deus personaliter. |
Canivez,
Statuta, I, p. 518. |
1221 |
<1>
Missa Beatae Mariae cum duobus
ministris et cum Gloria in
excelsis secundum tempus, et in praefatione videlicet : Et
te in veneratione, et sine genuflexione in omnibus sabbatis omnino
vacantibus celebretur, omissis collectis usitatis in conventu. In
diebus vero Septuagesimae, dicitur
tractus : Gaude Maria;
in diebus Resurrectionis duo Alleluia;
hoc praeviso ut propter hoc missa pro defunctis nullatenus dimittatur.
Abbas autem in vigilia Assumptionis B. Mariae celebret in
conventu. In omnibus vero sabbatis, monachi qui privatim celebrare
voluerint; secundum tempus Gloria
in excelsis dicunt cum praefatione. |
Canivez,
Statuta, II, p. 1. |
1221 |
<7>
Antiphona Salve regina cum
collectis consuetis dicatur a singulis. Dicatur etiam Verba
mea et Pater noster, et
Ave Maria, pro domino Papa
[Honorius III 1216-1227] et domino Portuensi. |
Canivez,
Statuta, II, p. 2. |
1221 |
<14>
Praecipitur ut Gloria in
excelsis cum Kyrie eleison
solemniter dicatur in conventu in missa de Spiritu Sancto, in vigilia
Sanctae Crucis apud Cistercium, sicut dominicis diebus. |
Canivez,
Statuta, II, p. 3. |
1221 |
<15>
Commemoratio de So Aegidio fiat ante commemorationem S.
Prisci, et missa de ipso in conventu canitur, sicut notatur in
Graduali de Bo Benedicto. |
Canivez,
Statuta, II, p. 3. |
1221 |
<52>
Petitio abbatis Ursicampi de solemnitate beati Eligii in domo sua
solemniter facienda, videlicet sicut de beato Nicolao, exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 11. |
1222 |
<13>
De beato Roberto primo abbate Cistercii fiat festum XV° kalendas maii
cum XII lectionibus, sicut de beato Hieronymo et una missa sicut de
beato Benedicto. |
Canivez,
Statuta, II, p. 16. |
1222 |
<33>
Festum B. Joannis Evangelistae ante Portam latinam in Bisuntinensi
dioecesi exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 19. |
1223 |
<33>
De anniversario Robert Rothomagensis archiepiscopi in domo de
Mortuomari faciendo, exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 29. |
1223 |
<5>
In omnibus abbatiis Ordinis nostri processio fiat in Assumptione B.
Mariae : ita quod in egressu dicatur r[esponsorium] Hodie
Maria, in secunda statione Felix
namque, in introitu ecclesiae antiphona Ascendit
Christus. |
Canivez,
Statuta, II, p. 23. |
1224 |
<17>
Anniversarium domini Richardi regis Angliae fiat semper tertia feria
post octavam Paschae sedendo. Prima collecta Praesta,
Domine, quaesumus; secunda : Fidelium
Deus. Quod si eadem die supervenerit festum XII lectionum, in
crastinum fiat idem. |
Canivez,
Statuta, I, p. 33. |
1224 |
<22>
Festum beati Roberti, sicut statutum est, fiat III° kalendas maii. |
Canivez,
Statuta, II, p. 34. |
1226 |
<9>
In vigilia S. Benedicti semper pet totum Ordinem fiat commemoratio de
S° Cudberto, pontifice et confessore ; collecta : Deus
qui conspicis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 49. |
1227 |
<9>
Commemoratio de S. Barbara per totum Ordinem XVIIo kalendas
januarii in perpetuum fiat. Collecta : Omnipotens
sempiterne Deus, qui infirma mundi. |
Canivez,
Statuta, II, p. 57. |
1227 |
<37>
Petitio abbatis de Vualsaxa [Waldsassen, dioc. Ratisbonne] de faciendo
festo S. Joannis ante portam latinam, cum duodecim lectionibus, in
domo sua, quia ecclesia eius tali fuerit insignita titulo, priusquam
veniret ad Ordinem, exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 63. |
1227 |
<52>
Missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus pro negocio fidei
dicatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 65. |
1228 |
<2>
De beato Francisco, confessore, quarto Nonas octobris, commemoratio
fiat, collecta Deus qui nos
beati Francisci... |
Canivez,
Statuta, II, p. 65. |
1228 |
<3>
Per octavam Assumptionis beatae Mariae dicatur praefatio de festo. |
Canivez,
Statuta, II, p. 65. |
1228 |
<5>
Piae recordationis domini papae
Honorii, Richardi regis Anglorum, Philippi et Ludovici Francorum regum
anniversaria sedendo fiant, sicut olim diebus in diffinitionibus
assignatis. Tertium responsorium dicatur cum tribus versibus a
cantore. Si anniversaria ista feria secunda evenerint, vesperae
nihilominus die dominica dicantur. In anniversario vero domini papae
Honorii, quod semper evenit in quadragesima, duae missae dicantur in
conventu, prima de ieiunio, secunda de anniversario, et tam in isto,
quam in praedictorum regum anniversariis prima collecta Praesta,
Domine, quaesumus, secunda Fidelium,
responsorium Si ambulem, et
tractus Absolve Domine celebretur
cum duobus ministris. Abbates vero in istis anniversariis non tenentur
celebrare, nisi voluerint. Missa vero de anniversario domini papae
Honorii, si praesens defunctus fuerit, usque in diem qua congrue dici
poterit, differatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 66. |
1228 |
<18>
Pro domino Papa, pro pace romanae Ecclesiae et imperii, pro domino
Romano apostolicae Sedis legato et negotio Albigensium, et pro statu
Ordinis nostri et totius sanctae Ecclesiae, pro rege Franciae et
regina et eius liberis, et pace regni, et regina uxore quondam
Philippi regis, omni sexta feria, dictis septem psalmis in ecclesia,
mediocri voce cantetur responsorium Aspice
Domine, antiphona Salve
regina, versus Ora pro
nobis, et collecta anno praeterito constituta,
et omnes qui praesentes fuerint, exceptis minutis et infirmis,
privatim accipiant disciplinam, et semel in hebdomada, die quae
vacaverit, in conventu haec missa Salus
populi celebretur. Hanc eamdem missam Salus
populi, cum eis vacaverit, semel in hebdomada dicant singuli
sacerdotes; et alii qui sacerdotes non fuerint dicant semel in
hebdomada septem psalmos poenitentiales. Psalmus Verba
mea antea iniunctus decantari, de cetero non dicatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 69. |
1229 |
<17>
Pro domino Papa et cardinalibus et tota curia romana, pro pace
imperii, pro rege Franciae et regina et liberis eius ac pace regni,
pro omnibus certantibus et laborantibus pro fide christiana,
pro statu totius Ordinis et universae Ecclesiae sanctae Romanae
responsorium, Aspice Domine, antiphona
Salve regina, collecta,
septem psalmi, disciplina, missa Salus
populi, sicut anno praeterito statutum fuit, teneatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 78. |
1230 |
<1>
Festum sanctae Trinitatis cum tribus lampadibus in posterum semper
fiat, et abbas celebret solemniter in conventu sed sermonem in
Capitulo propter difficultatem materiae fieri non opportet. |
Canivez,
Statuta, II, p. 84. |
1230 |
<2>
De beato Eligio confessore fiat commemoratio in posterum omni anno in
crastino sancti Andreae per Ordinem universum : collecta Da
quaesumus omnipotens Deus... |
Canivez,
Statuta, II, p. 84. |
1231 |
<17>
Aspice Domine, Salve regina
cum tribus collectis et Deus
venerunt gentes amplius non dicantur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 94. |
1232 |
<2>
Commemoratio sancti Servatii episcopi et confessoris festo die ipsius,
videlicet tertio idus Maii fiat per Ordinem universum. Collecta :
Deus qui conspicis... |
Canivez,
Statuta, II, p. 101. |
1233 |
<2>
In primis vesperis de sancto Dyonisio, dicatur responsorium Laverunt. |
Canivez,
Statuta, II, p. 111. |
1233 |
<69>
Petitio Domini Papae de celebranda una missa a singulis sacerdobitus
Ordinis, et ab aliis monachis VII [p]salmis cum letania et conversis
septies Pater noster
dicendis pro bonae memoriae A[lberto] quondam Mademburgensi episcopo,
exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 126. |
1235 |
<1>
Decimo tertio kalendas decembris fiat commemoratio de sancta Elisabeth
per Ordinem universum; collecta : Exaudi
nos Deus salutaris. |
Canivez,
Statuta, II, p. 139 |
1236 |
<1>
Commemoratio beati Francisci et sanctae Elisabeth in Martyrologiis et
in kalendarias conscribatur et prononcietur hoc modo : Quarto
nonas octobris depositio beati Francisci; tertio decimo kalendas
decembris depositio sanctae Elisabeth. |
Canivez,
Statuta, II, p. 152. |
1238 |
<2>
Pro devotione beatorum Benedicti
et Bernardi, quibus speciali prerogativa tenetur Ordo noster,
praecipitur ut de cetera in omnibus abbatiis Ordinis nostri post
commemorationem Virginis gloriosae haut commemorationes eorum tantummodo
in laudibus et in vesperis, de
sancto Benedicto ad vesperas antiphona : Sanctissime
confessor, ad laudes : Fuit
vir vitae, versus Amavit
eum, collecta : Excita,
Domine, in ecclesia tua, etc. ; de beato Bernardo ad vesperas
antiphona : Beatus Bernardus
ab infantia, etc., ad laudes antiphona : Consurgens
diluculo, versus : ora
pro nobis beate Bernarde, collecta : Perfice,
quaesumus Domine. Quoties commemoratio Beatae Mariae intermittitur,
toties dictorum sanctorum commemoratio non dicatur, nec in horis
Beatae Mariae Virginis a modo ipsorum commemorationem facere aliquis
teneatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 185. |
1239 |
<1>
Illud quod continetur in
sententia anno praeterito lata, quod quoties a commemoratio Beatae
Mariae intermittitur, toties beatorum Benedicti et Bernardi
commemoratio non fiat, ita intelligitur quod per octavam
Assumptionis B. M. V. dictorum sanctorum commemoratio non dicatur,
excepta quod in festo beati Bernardi fiat commemoratio beati
Benedicti. |
Canivez,
Statuta, II, p. 201. |
1239 |
<2> Cum
dominus Papa ab Ordine nostro orationes requirendas duxerit speciales,
iniungitur ut pro ipso et cardinalibus et statu totius sanctae
Ecclesiae in omnibus Ordinis nostri conventibus finito capitulo et
perdicto Adiutorium nostrum, incontinenti
cantor incipiat voce mediocri responsorium Aspice
Domine, quod conventus eundo ante maius altare eo ordine quo sexta
feria ad septem psalmos fieri solet, percantent subiugentes stando
ante ipsum altare Salve regina cum
venia, quo completo, subsequatur versiculus Ave
Maria, flexis genibus deinde stando dicat qui capitulum tenuit
voce mediocri, sicut in vesperis tres collectas : la Concede
nos jamulos, etc. ; 2a Ecclesiae
tuae, etc.; 3a Ineffabilem
misericordiam tuam, etc., subiungens per
Christum Dominum nostrum. |
Canivez,
Statuta, II, p. 201. |
1240 |
<3>
Petitio domini regis et reginae Franciae de festo Sanctae Coronae
spineae in crastino beati Laurentii faciendo in abbatiis regni sui,
exauditur ; tam de legenda historia quam de ceteris ad festum
pertinentibus provideant de Valle Sarnay [Vaux de Cernay, en Ile de
France, dioc. de Versailles] et de Caroliloco [Chaalis, dioc.
Beauvais] abbates, et deferant aliquot paria ad Capitulum generale. |
Canivez,
Statuta, II, p. 216. |
1240 |
<11>
Pro domino Praenestino Apostolicae Sedis legato a singulis personis
Ordinis dicatur singulis diebus unum Pater
noster et quinquies Ave
Maria. |
Canivez,
Statuta, II, p. 218. |
1240 |
<13>
Districte praecipitur ut Libellus diffinitionum in singulis Ordinis
nostri capitulis, consummatis omnibus, antequam dicatur Adiutorium
nostrum, a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha ad pedes et ad
arbitrium praesidentis, ad minus semel in anno per idoneam personam ex
integro perlegatur ne quis de ignorantia se excuset. |
Canivez,
Statuta, II, p. 218. |
1240 |
<17>
Pro abbatibus eorumque sociis qui ad romanam Curiam de mandato Summi
Pontificis et ordinatione Capituli generalis ituri sunt, iniungitur ut
singulis horis Beatae Virginis extra infirmitorium dicatur collecta Adesto
Domine, etc., et a singulis conversis nostris Pater
noster et Ave Maria a
Purificatione usque ad sequens Capitulum generale. |
Canivez,
Statuta, II, p. 219. |
1241 |
<2>
Finita Prima dicatur Aspice
Domine et Salve regina
in choro omnibus stantibus in suis locis, versis vultibus ad altare et
semoti a podio dum dicitur Salve
regina, et id quod solebat fieri post capitulum dimittatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 230. |
1241 |
<3>
Pro venerabilibus patribus nostris qui imperiali carceri mancipantur,
abbatibus videlicet Cisterciensi, Claraevalli et de Pietate Dei, et
eorum sociis et familia dicatur a singulis monachis nostris singulis
diebus Veni Creator Spiritus
et Pater Noster, et Deus
qui corda ; et a conversis Miserere
mei Deus, et Pater noster,
et in singulis abbatiis unaquaque hebdomada una missa de spiritu
Sancto a conatore prout melius potuerit distribuenda. |
Canivez,
Statuta, II, p. 230-231. |
1241 |
<9>
Petitio regis Franciae de festo Sanctae Coronae in regno suo faciendo
cum duabus missis in crastino sancti Laurentii exauditur ;
conversi tamen laborabunt. |
Canivez,
Statuta, II, p. 231. |
1241 |
<10>
Pro rege Franciae et regina matre
eius et regina uxore eius et liberis eorum dicatur a singulis
sacerdotibus nostri Ordinis una missa de Beata Virgine et ab omnibus
clericis septem psalmi, et a conversis septies Miserere
mei Deus; hiis orationibus associantur rex et regina Angliae et
liberi eorum, rex et regina Arragoniae, rex et regina Scotiae et comes
et comitissa de Hest, et dominus Adam de Bellomonte et uxor eius et
pater eius et mater eius, et Gaufridus civis Viennensis qui largam
eleemosynam fecit hoc anno Capitula generali. |
Canivez,
Statuta, II, p. 232. |
1241 |
<12>
Pro inclytae memoriae Philippo
rege Franciae et rege Ludovico filio eius : et domino Alphonso
rege Castellae et regina uxore eius, et antecessoribus suis, et pro
bonae memoriae Richardo rege Angliae dicatur a singulis sacerdotibus
una missa pro defunctis, prima collecta Inclina
Domine, secunda Fidelium
Deus; huic missae associatur dominus Robertus de Bellomonte. |
Canivez,
Statuta, II, p. 232. |
1242 |
<20>
Pro rege Franciae et regina matre eius et liberis eius et regina uxore
eius et liberis eius, una missa de Spiritu Sancto a singulis
sacerdotibus celebretur per Ordinem universum; huic missae associentur
dux et ducissa Burgundiae et liberi eorum, rex Navarreae et uxor et
liberi eius, et comes Senensis et dominus Fonginarum qui petunt quod
dominus det eis heredem masculum, Galterus de Sancto Paulo, dominus
Matheus de Marniaco, vice-comitissa Turene, episcopus Belvacensis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 249. |
1243 |
<1>
Cum sanctissimus pater noster summus Pontifex orationes requirere
duxerit ab Ordine speciales, statuitur a Capitulo genera ut una missa
de Spiritu Sancto celebretur pro ipso a singulis sacerdotibus per
Ordinem universum, et nomen eius in canone conscribatur, et in missa
quotidiana de Sancta Maria dicatur pro ipso collecta Deus
fidelium omnium pastor et rector, loco competenti, et monachi
singulis diebus dicant Veni
Creator Spiritus, Pater
noster et Ave Maria, et
conversi septies Pater noster per
Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, II, p. 259. |
1244 |
<1>
Ut cuncta nostra operatio et a Deo incipiat et per eum finiatur,
statuitur ut abbates in generali Capitulo congregati in primis hymnum Veni
Creator Spiritus cantent solemniter et devote, postea dicatur a
praesidente versus Emitte
Spiritum tuum, et subiungatur collecta : Actiones
nostras quaesumus, Domine, etc. |
Canivez,
Statuta, II, p. 274. |
1245 |
<1>
Octava Nativitatis Virginis
gloriosae fiat solemniter per universum Ordinem sicut octava
Assumptionis ipsius in hunc modum, quod antiphonae, lectiones et
responsoria, officium missae, capitula, collectae ubi de Assumptione
dicebantur dicentur de Nativitate; privatis vero diebus pro
responsorio Exaltata est Sancta
Dei Genitrix, dicitur Nativitas
tua Dei Genitrix Virgo; versus Gaudium
annuntiavit universo mundo, cetera omnia tam sabbato quam dominica
infra octavam et in octava fiant sicut per octavam et in octava
Assumptionis, servatis, ut dictum est, proprietatibus Nativitatis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 288. |
1245 |
<2>
Pro domino Papa, pro rege
Franciae qui signum sanctae crucis assumpsit, et pro terra sancta
maxime ad petitionem venerabilis patris Thusculani episcopi legati
Franciae, statuitur ut quotidie ad missam conventus finita oratione
dominica affines humiliter se prosternant super formas, et dicant
alternatim chori submissa voce, pulsata minori campana, prout antiquitus
fieri consuevit psalmus Deus
venerunt gentes, subiungentes Kyrie
eleison, et Pater noster, et
dicatur a celebrante : Et
ne nos, etc. versus Exsurgat
Deus; salvum fac populum tuum Domine et benedic, etc. Oremus pro
afflictis et captivis et peregrinis christianis : Mitte
eis Domine auxilium de sancto, Domine exaudi, Dominus vobiscum,
Oremus : Deus omnium fidelium pastor, etc. Deus
qui admirabili providentia cuncta disponis, te suppliciter exoramus,
ut terram quam Unigenitus Filius tuus proprio sanguine consecravit, de
manibus inimicorum crucis eripiens, restituas cultui christiano,
vota fidelium ad eius liberationem instantium misericorditer dirigendo
in viam salutis aeternae. Per eumdem Christum Dominum nostrum. In
regno vero Franciae dicatur versus : Domine
salvum fac regem, et secundo loco collecta Famulum
tuum regem nostrum, quaesumus, Domine, tua semper protectione custodi,
ut libera tibi mente deserviat, et te protegente a malis omnibus sit
securus. Orationes vero consuetae Aspice
Domine, et Pater noster et
Veni Creator omittentur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 289. |
1246 |
<1>
Octava Nativitatis Beatae Mariae fiat in hunc modum : privatis
diebus per octavam Nativitatis Beatae Mariae dicatur prima antiphona Fons
hortorum, secunda antiphona Veniat
dilectus, tertia
antiphona Veni in hortum;
versus Ave Maria; lectio Quae
est ista quae progreditur; responsorium Nativitas
tua Dei Genitrix virgo; versus Gaudium
annuntiavit universo mundo. In secundo nocturno antiphona : Alleluia;
capitulum Ecce iam venit
plenitudo temporis; versus Benedicta
tu in mulieribus; collecta Deus
qui virginalem aulam. In laudibus antiphona : Nativitas
est hodie ; capitulum Magnum
pietatis sacramentum ; responsorium : Ave
Maria; versus Speciosa
facta es et suavis. Ad Benedictus antiphona Nativitatem
hodiernam ; collecta Famulis.
Ad horas diei sicut in die excepta quod ad vesperas dicatur
antiphona ad Magnificat, Nativitas
tua; collecta Famulis tuis,
Dominica infra octavam invitatorium Ave
Maria. In primo nocturno antiphona Comedi
tavum cum psalmis Domine in
virtute tua, etc. Secunda antiphona : Anima
mea; tertia antiphona : Veniat
dilectus meus; versus Ave
Maria. Lectiones brevientur : la lectio Adest
nobis ; 2a Virgo
genuit; 3a Mater
generis; 4a Audite
quemadmodum. In secundo nocturno antiphona Descendi
in hortum; psalmi Dominus
illuminatio mea, etc.; 2a Fons
hortorum; 3a Beata
progenies ; versus Benedicta
tu. Lectiones, 5a Post
illius ; 6a O Beata;
7a Exstat Maria
Virgo ; 8a Quia
mirum. Ad cantica et ad horas diei antiphona Alleluia;
cantica Audite me divini
tructus ; versus Post
partum. Lectiones de
Evangelio Liber generationis sicut
in die; collecta Famulis tuis.
In Laudibus antiphona : Alleluia;
capitulum, Signum magnum;
responsorium Ave Maria; versus
Speciosa ; ad Benedictus Nativitatem
hodiernam ; collecta Famulis
tuis. Ad horas diei, antiphona Alleluia
versus et collecta, sicut in die; ad vesperas super psalmos
antiphona : Virgo
prudentissima; capitulum Ego
quasi vitis; responsorium Post
partum Virgo ; versus Speciosa
; ad Magnificat antiphona Salve
Regina; collecta Famulis
tuis. In Octava per omnia dicatur sicut in die, excepta quod
lectiones sicut notatum est de dominica brevientur. Praefatio dicatur
per octavam, sicut per octavam Assumptionis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 300-301. |
1246 |
<3>
Ad petitionem reverendi domini patris [Ioannis] Portuensis et sanctae
Rufinae episcopi, statuitur quod de cetero festum sancti Iohannis ante
portam latinam fiat cum duodecim lectionibus et una missa per Ordinem
universum, ita quod totum officium erit sicut in natali ispius, hoc
addito quod primum Alleluia
Primus ad Syon, secundum Hic
est discipulus ille, etc. |
Canivez,
Statuta, II, p. 302. |
1246 |
<4>
Ad petitionem reverendi patris domini Albanensis episcopi et
venerabilis patris Leodiensis episcopi et capituli sui, statuitur quod
festum beati Lamberti fiat cum duodecim lectionibus et una missa per
Ordinem universum. Officium sicut unius martyris pontificis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 302. |
1247 |
<1>
Octava Nativitatis B. M. Virginis,
sicut diffinitum est anno praeterito, fiat integraliter per
Ordinem universum, si autem contigerit quod octava eveniat die
dominica et illa dominica debet inchoari historia Peta
Domine, illa historia usque ad sequentem dominicam transferatur,
et fiat commemoratio beati Mauritii et missa matutinalis erit de ipso. |
Canivez,
Statuta, II, p. 315. |
1247 |
<2>
Sexto decimo kalendas decembris
festum beati Edmundi per Ordinem universum fiat, et de eo per omnia
sicut de beato Nicolao, excepta
quod collectae a domino Papa factae dicantur per totum Ordinem et
conversi laborabunt. Historia vero nuper composita tam in domo
Pontiniacensi ubi gleba sancti corporis requiescit, quam per abbatias
de generatione sua cantetur, et fiat sermo in capitulo a Pontiniacensi
in festo beati Edmundi, et sexto idus iunii translationis corporis
eius festivitas in Pontiniaco cum duabus missis, lectionibus et
historia supradictis, sicut in die dominica solet fieri solemniter
celebretur, et post commemorationem factam de Beata Virgine fiat in
Pontiniaco tantum commemoratio de beato Edmundo. Conceditur etiam ut
in litania post beatum Nicolaum nominetur in Pontiniaco et
generatione sua. In martyrologio autem pronuntiabitur in hunc modum :
In territorio Antissiodorensi,
monasterio Pontiniacensi, depositio
beati Edmundi archiepiscopi et confessoris ; collecta de beato
Edmundo Deus qui largifluae;
secreta Beati Edmundi;
postcommunio Mentes
nostras. |
Canivez,
Statuta, II, p. 315. |
1247 |
<3>
In festo beati Iohannis ante
Portam latinam, ad primas Vesperas dicatur responsorium Valde
honorandus est; et collecta propria quae olim dici consuevit,
videlicet Deus qui conspicis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 315. |
1247 |
<4>
Pro domino Papa et cardinalibus
et pro statu Ecclesiae, pro domino rege Franciae et regina uxore eius
et liberis eorum, pro domina Blancha regina matre domini regis
Franciae et liberis suis, pro bono statu regni Franciae, pro duce
Burgundiae et ducissa uxore eius et liberis eorum, pro vice comite
Castriduni et uxore eius, et pro omnibus cruce signatis, maxime qui in
comitatu domini regis Franciae erunt, omni sexta feria fiat per
claustrum processio in hunc modum : finito capitulo, incipiantur
VII psalmi et decantentur alternatim morose et punctatim,
praecedentibus iunioribus, cum cruce, thuribulo, cereis et aqua
benedicta et subsequente abbate, si praesens fuerit, cum stola et
baculo. Ingrediantur a parte superiori, et omnes ante altare more
solito prosternentur, et finitis septem psalmis et litania,
dicantur collectae consuetae, et addatur collecta Ineffabilem,
etc., et cantetur missa Salus
populi omni tempore ea hora qua solet missa conventualis celebrari,
nisi aliud impedimentum occurrat.
Et quoniam missa de sancta Cruce intermittitur, dicatur collecta
de sancta Cruce laco competenti. |
Canivez,
Statuta, II, p. 315-316. |
1250 |
<1>
Lectioni Martyrologii qualiter in Exaltatione Sanctae Crucis addatur
in fine : et Octava Nativitatis gloriosae Virginis Mariae.
Dominica infra octavam, in primo nocturno antiphonae : comedi
favum; Anima mea; Talis
est dilectus. In secundo nocturno antiphonae : Descendi
; Ortus conclusus ; Beata
progenies. |
Canivez,
Statuta, II, p. 346-347. |
1252 |
<5>
Quoniam illustrissimus dominus
Ludovicus rex et domina Blancha regina Franciae et dominus Alphonsus
comes Tholosae et Pictaviae petunt orationes pro se fieri speciales,
statuit et ordinat Capitulum generale ut orationes dudum indictae pro
domino Papa et cardinalibus et statu Ecclesiae Dei et totius
christianitatis, pro domino rege et regina Franciae illustrissima
matre eius et pro domina regina uxore eius et fratribus suis et sorore
et liberis eorum, et pro domino duce Burgundia, et pro toto comitatu
ipsorum continuentur et devote reddantur, scilicet quod singulis
diebus finito ex tot Completorio et orationibus consuetis cantor
incipiat Salve regina, et
finita antiphona dicatur a praecidente versus Ave
Maria cum genuum flexione collecta Concede
nos; quo finito conventus more solito dormitorium intret, et omni
sexta feria processio per claustrum fiat cum VII psalmis et litania,
celebratur missa Salus populi, prout
dudum et ordinatum est a Capitulo generali ; orationibus praedictis
superadduntur tres missae : prima de Spiritu Sancto, secunda de
gloriosa Virginis, tertia de Sancta Cruce, deinde pro omnibus supradictis
a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. Insuper ad petitionem
dominae Blanchae illustrissimae reginae Franciae statuit Capitulum
generale ut pro inclitae memoriae domino Ludovico rege Franciae,
quondam viro suo et pro domino Alphonso rege Castellae genitore sua et
pro domina regina matre sua et pro sororibus suis, una missa pro
defunctis dicatur a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, II, p. 376-377. |
1254 |
<1>
Pro reverentia beati Roberti
domus Cistercii et Ordinis primi institutoris, ordinat Capitulum
generale ut in litania in singulis ipsius Ordinis domibus post beatum
Bernardum nominetur, et in Laudibus et in Vesperis Beatae Mariae
Virginis privatim de eo commemorationem faciant universi ; in Laudibus
antiphona Collaudabunt multi;
in Vesperis antiphona Iste
cognovit; versus Iustus
germinabit; collecta Intercessio,
etc. |
Canivez,
Statuta, II, p. 398. |
1255 |
<4>
Cum Summus Pontifex ad honorem Ecclesiae sanctae Dei pro festo beati
Dominici confessoris Ordinis Praedicatorum institutoris et beati Petri
martyris eiusdem [Ordinis] per Ordinem universum faciendo, devotis
precibus, exhortationibus et mandatis dignatus sit aures Capituli
generalis propulsare, tantisque precibus preces suas addiderit dominus
Hugo tituli sanctae Sabinae presbyter cardinalis, amicus Ordinis
specialis, statuit et ordinat Capitulum generale ut festum beati
Dominici confessoris die suo cum XII lectionibus et una missa tantum
fiat per Ordinem universum, et fiat de eo sicut de beato Hieronimo;
festum vero beati Petri martyris eiusdem Ordinis fiat similiter cum
una missa et XII lectionibus tertio kalendas maii. Sed quoniam dies
illa officium beati patris nostri Roberti, primi Cistercii abbatis,
occupat, fiat festum beati Petri martyris die precedente, et de eo
fiat sicut unius martyris non pontificis. |
Canivez,
Statuta, II, p. 410. |
1256 |
<2>
Item, cum Summus Pontifex ad
honorem Ecclesiae Dei pro festo beati Dominici confessoris
Praedicatorum institutoris et beati Petri martyris Ordinis eiusdem,
per Ordinem universum faciendo, devotis precum exhortationibus et
mandatis dignatus sit aures Capituli generalis propulsare, statuit et
ordinat Capitulum generale ut festum beati Dominici cum XII
lectionibus fiat in vigilia beati Sixti papae et martyris per Ordinem
universum et sic in martyrologio pronuntietur : Civitate
Bononiae depositio beati Dominici confessoris; et de eo fiat per omnia
sicut de beato Hieronimo; festum vero beati Petri martyris tertio
calendas maii sic pronuntiatur : Mediolani passio beati Petri
martyris; festum autem ipsius fiat in crastino sancti Roberti primi
Cistercii abbatis; lectiones : Si
quis vult post me ; homilia vero et cetera omnia sicut de beato
Vincentio ; primum Alleluia : Beatus
vir qui suffert, secundum Laetabitur
iustus. Diffinitio facta super hoc anno praeterito revocatur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 421. |
1257 |
<8>
Petitio religiosi viri abbatis Sanctae Genevevae parisiensi de
facienda commemoratione in festo virginis ipsius, videlicet tertio
nonas ianuarii cum collecta Exaudi
nos Deus, per Ordinem universum, exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 427. |
1257 |
<23>
Petitio abbatis Stamedii de faciendo festo beati Petri Tarentasiensis
archiepiscopi die obitus eiusdem domo propria, exauditur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 429-430. |
1258 |
<2>
Item cum excessus vocum in cantu dehonestet multipliciter nostri
Ordinis honestatem et idcirco provide ab antiquo per sanctos patres
fuerit institutum quod mediocritas conservetur in eo quod gravitatem
redoleat et devotionem debeat incitare, districte praecipitur
cantoribus Ordinis universi, ut hoc ipsi observent, et ab aliis
diligentissime faciant observari ; si quis vero in cantando modum
gravitatis huius excessisse notatus fuerit, taliter castigetur quod
poena illius ab excessu huiusmodi alios retrahat in posterum et
compescat. |
Canivez,
Statuta,
II, p. 435-436. |
1259 |
<6>
Item statui et ordinat Capitulum generale quod festum beati Roberti
abbatis cum duabus missis fiat de cetero per totum Ordinem solemniter.
Responsorium ad Vesperas : Iste
sanctus; et conversi laborabunt. |
Canivez,
Statuta, II, p. 450. |
1259 |
<9>
Petitio Fratrum Minorum de festo beati Francisci per Ordinem universum
faciendo cum duodecim lectionibus et una missa exauditur, et de ipso
fiat per omnia sicut de beato Hieronimo. |
Canivez,
Statuta, II, p. 450. |
1260 |
<1>
Cum ad honorem gloriosae virginis anno praeterito generale Capitulum
duxerit statuendum quod missa, quae in sabbatis de eadem cantari
consuevit, pro aliqua missa, quae cum uno ministro cantari debebat,
nullatenus omittatur, sic declarat idem Capitulum generale quod
solemnes vigiliae quae evenerint sabbatis, et sabbato infra octavas
Apparitionis et Ascensionis, et octava Sanctorum, et officia
defunctorum missas suas habeant diffinitione prius edita non obstante. |
Canivez,
Statuta, II, p. 460-461. |
1260 |
<4>
Item cum sanctissimus pater noster beatus Bernardus Claraevallensis
Ordinem universum tamquam supernae claritatis radius doctrinis pariter
et exemplis feliciter edoceat et illustret, statuit et ordinat
Capitulum generale quod per totum Ordinem in die solemnitatis ipsius
de cetero sermo in capitulo habeatur et conversi nihilominuss
laborabunt. |
Canivez,
Statuta, II, p. 361. |
1260 |
<12>
Item statuit et ordinat Capitulum generale ut commemoratio beatae
Margarrethae fiat tertio decimo kalendas augusti per Ordinem
universum. Collecta : omnipotens
sempiterne Deus, qui infirma, etc. |
Canivez,
Statuta, II, p. 464. |
1260 |
<13>
Item de mandato domini Papae statui et ordinat Capitulum generale ut
festum sancti Anthonii fiat cum duodecim lectionibus et una missa
sexto decimo kalendas februarii in singulis domibus Ordinis universi,
et fiat de eo sicut de sancto Hieronimo. |
Canivez,
Statuta, II, p. 464. |
1260 |
<14>
Item petitio illustrissimi regis Francorum [Louis IX] de faciendo
officio undecim millium virginum cum duodecim lectionibus et una missa
in universis abbatiis, exauditur, et iungitur de Campo et de Valle
Sancti Lamberti abbatibus ut ad inveniendum ipsarum officum quam
citius fieri poterit diligentius elaborent; et ipsum officium deferant
ad proximam sequens Capitulum generale. |
Canivez,
Statuta, II, p. 464. |
1261 |
<3>
Cum divinae flagellum iracundiae
peccatis nostris exigentibus imminere videatur Ecclesiae sanctae Dei,
quae praeter solitum iam tanto tempore summo Pontifice extitit
viduata, et tuba praeconii terribilis nostris intonuerit auribus super
ingruente saevitia Tartarorum, qui sibi, ut dicitur, subiugare
intendunt universum populum christianum, in tantae necessitatis
articula debet et tenetur Christi fidelium universitas pium exhibere
compassionis affectum et per devotae orationis subsidium huiusmodi
ingruentes molestias propulsare. Hac igitur de causa statuit et
ordinat Capitulum generale quod singulis diebus per universum
Ordinem, soluto capitula, eat ad ecclesiam conventus cantando
Responsorium Aspice Domine, versus
Non enim, versiculus Ostende
nobis Domine, cum flexione genuum, et sequatur collecta Ineffabilem.
Ad missam autem quotidie dicatur psalmus Deus
venerunt gentes, sicut antiquitus fieri consuevit, et sequatur in
fine collecta Omnipotens
sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates, et infra ubi
dicitur ad Romanorum benignus
imperium, dicatur Respice
ad christianorum benignus auxilium etc. |
Canivez,
Statuta, II, p. 475-476. |
1261 |
<12>
Cum Ordo Cisterciensis sanctos Dei de gremio suae congregationis
assumptos honorare tamquam patronos proprios teneatur, ordinat
Capitulum generale quod sanctus Petrus Tarentasiensi et sanctus
Guillelmus Bituricensis post beatum Nicolaum in litania nominentur. |
Canivez,
Statuta, II, p. 478. |
1262 |
<13>
Oratio Deus venerunt gentes,
quae ad missam dici consuevit, et responsorium Aspice
Domine, penitus revocantur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 3. |
1262 |
<14>
Item, ob reverentiam sanctarum XI millium virginum statuit et ordinat
Capitulum generale quod festum earum cum duabus missis fiat per
Ordinem universum. Historia autem cum lectionibus in Capitulo
prasentatam abbas Vallis Sancti Lamberti deferat ad sequens Capitulum
generale, et conversi laborabunt. |
Canivez,
Statuta, III, p. 3. |
1264 |
<3>
Pro sanctissimo patre nostro et sanctae romanae Ecclesiae Summo
Pontifice, et pro bono statu Ecclesiae sanctae Dei dicantur tres
missae, una de Spiritu Sancto, alia de Beata Virgine, alia de pace, a
singulis sacerdotibus Ordinis universi; a singulis vero monachis qui
non sunt sacerdotes, nec non ab unaquaque monialium de Ordine : Veni
Creator, Pater noster, Deus qui corda fidelium, Salve regina,
Collecta Concede misericors
Deus; a singulis autem conversis Miserere
mei Deus, Pater noster,
Ave Maria, usque ad
instantem Resurrectionem Domini, dicatur omni die per Ordinem
universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 18-19. |
1267 |
<17>
Item, petitio domini episcopi Cenomanensis de faciendo festo beati
Iuliani in Ordine sexto kalendas februarii cum XII lectionibus et una
missa, exauditur, et fiat per omnia sicut de beato Nicholao. |
Canivez,
Statuta, III, p. 50. |
1268 |
<13>
Statuit et ordinet Capitulum generale ut pro bono statu Terrae sanctae
et pro defensione sanctae romanae Ecclesiae cantetur missa Salus
populi quarta feria cum duobus ministris. Quod si dicta die duae
missae occurrerint, prima de Salus
populi habeatur, et si eadem die debeat fieri sermo in capitulo,
dicta missa de Salus populi
in crastino decantetur, et si qua alia privatim cantari consuevit,
omittatur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 61. |
1269 |
<9>
Diffinitio edita de missa salus
populi celebranda anno praeterito, revocatur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 70. |
1270 |
<50>
Petitio venerabilis patris et domini Dei gratia Pragensis episcopi de
duabus missis de cetero celebrandis in domibus nostri Ordinis in festo
beatae Katharinae, virginis et martyris, per suam dioecesim,
exauditur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 89. |
1270 |
<75>
Ad petitionem illustris reginae Franciae pro illustrissimo domino
Ludovico rege Franciae marito eius, et pro ipsa domina regina regina
et liberis eorum, et pro illustribus rege Navarrae, rege Angliae, rege
Arragonum, et omnibus aliis nobilibus et vasallis, et aliis cruce
signatis, qui corpora sua exposuerunt periculis et laboribus pro
liberatione Terrae quam Jesus Christus proprio sanguine consecravit,
statuit et ordinat Capitulum generale quod prima die mensis cuiuslibet
fiat processio finito capitulo ad ecclesiam a conventu, decantando
Responsorium Aspice Domine, stando
ante maius altare cum versu et repetitione, et dicatur ab eo qui
conventum tenuerit versus Exurgat
Deus, collecta Ineffabilem,
et per totum regnum Franciae dicatur collecta : famulum
tuum regem nostrum, etc. Orationes vero : Deus
venerunt in missa, VII psalmi cum processione et litania sexta
feria, et Salve regina post
Completorium ab omnibus, tam in choro quam exterius, continuentur
usque ad sequens Capitulum generale. Si
vero prima dies mensis sexta feria evenerit, vel festum in quo fit
sermo in capitulo, dicta processio die sequenti fiat, eo modo quo
superius est notatum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 91-92. |
1272 |
<4>
Item statuit et ordinat Capitulum generale quod Salve
regina post completorium et sexta feria dicantur more solito VII
psalmi cum litania et consuetis collectis, et post VII psalmos
subsequatur Responsorium Aspice
Domine, pro Terra sancta , et dicatur a praesidente flexis genibus
versus Exurgat Deus, et
collecta Deus qui admirabili.
In missa vero de Beata Virgine pro domino Papa dicatur collecta Deus
fidelium pastor, pro sanctissimo patre nostro, qui petit ab Ordine
orationes speciales. |
Canivez,
Statuta, III, p. 104. |
1272 |
<42>
Pro sanctissimo patre nostro
summo Pontifice, qui petit orationes ab Ordine speciales pro se et pro
Terra sancta, statuit et ordinat Capitulum generale quod, in singulis
domibus Ordinis universi, in missa de Beata Virgine quotidiana
dicatur pro ipso collecta Deus
fidelium omnium pastor; et pro bono statu Terrae sanctae dicatur
responsorium Aspice Domine, cum
versiculo Exurgat Deus, flexis
genibus in ecclesia cum collecta; Deus
qui admirabili ordine, sexta feria finitis VII psalmis cum
litania cum collectis consuetis; VII psalmi vero et Salve
regina post Completorium fiant sicut hactenus fieri consuevit. |
Canivez,
Statuta, III, p. 112. |
1273 |
<1>
In primis, quoniam super VII psalmis singulis sextis feriis per
Ordinem pro statu sanctae Ecclesiae dicendis, per diversas Ordinis
abbatias diversimode tenebatur, volens Capitulum generale, quod
uniformitas in omnibus et per omnia per Ordinem observetur, ordinat et
diffinit quod dicti VII psalmi per claustrum processionaliter dicantur
in procedendo, omissis omnibus ad processionem pertinentibus, excepta
sola cruce, quae ut moris est praefatur ; et si abbas praesens
fuerit, non deferat baculum pastoralem. Responsorio Aspice
Domine, et collecta praetermissis. |
Canivez,
Statuta, III, p. 114-115. |
1274 |
<1>
Quoniam exigentibus peccatis populi christiani tam longo tempore
extitit Terra sancta in manibus paganorum, et illa loca devotissima
quae Dominus Iesus Christus, et gloriosissima mater
virgo Maria deifica praesentia multipliciter decorarunt ab
infidelibus est vituperabiliter pertractata,
ut Deus per suam misericordiam succurrat populo christiano et
dictam Terram sanctam restituat sacro cultui suo, statuit et ordinat
Capitulum generale quod psalmus Deus
venerunt gentes, cum versu Exurgat
Deus, etc., et collecta Deus
qui admirabili providentia, ad missam conventualem more solito
dicatur per Ordinem universum; et in missa conventuali quoties
nominatur nomen Domini nostri Iesu Christi inclinetur humiliter a
conventu, secundum quod dominus Papa constituit in Concilio generali. |
Canivez,
Statuta, III, p. 127. |
1273 |
(26
avril; Fête de Ste Franche, permise par Grégoire X; Marosszéki,
Origines, p. 45) |
|
1274 |
<50>
Petitio abbatis Claraevallis qui petit ut sermones beati Bernardi
legantur in vigiliis sancti Malachiae in domo propria, exauditur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 136. |
1274 |
<1>
(...) ut Deus per suam misericordiam succurrat populo christiano et
dictam Terram sanctam restituat sacro cultui suo statuit et ordinat
Capitulum generale quod psalmus Deus
venerunt gentes cum versu Exurgat
Deus, etc., et collecta Deus
qui admirabili providentia, ad missam conventualem more solito
dicatur per Ordinem universum, et in missa conventuali quoties
nominatur nomen Domini nostri Iesu Christi inclinetur humiliter a
conventu, secundum quod dominus Papa constituit in Concilio generali. |
Canivez,
Statuta, III, p. 126-127. |
1275 |
<75>
Pro sanctissimo patre nostro
summo Pontifice, qui devotissime ab Ordine orationes petiit
speciales pro se et suis, et pro bono statu Ecclesiae sanctae Dei
dicantur tres missae, prima de Spiritu Sancto, secunda de beata
Virgine Maria, tertia de Cruce a singulis sacerdotibus Ordinis
universi, et pro ipso domino Papa dicatur collecta Deus
fidelium omnium pastor, etc., in missa conventuali in loco
competenti, et in horis beatae Virginis dicatur collecta Deus
omnium fidelium pastor ; et finito Completorio dicatur Salve
regina, et Ave Maria cum
flexione genuum, collecta Concede
nos, et Deus omnium
fidelium pastor, tam in conventu quam extra conventum, tam in
abbatiis quam extra, a singulis personis tam taro monachis quam
monialibus Ordinis universi. Pro praedecessoribus suis romanis
Pontificibus, dicantur tres missae pro defunctis a singulis
sacerdotibus Ordinis universi. |
Canivez,
Statuta, III, p. 150-151. |
1284 |
<7>
Item, ad petitionem dominae reginae Franciae monialibus Ordinis per
regnum Franciae constitutis concedit actori Capitulum generale ut
faciant festa, si voluerint, sanctorum Iohannis ante portam latinam,
et sancti Nichasii, et sanctae Katerinae et Margaritae virginis,
haeantque in cantu ymnos, lectiones et R[esponsoria] ad sermonem eorum
pertinentia, sicut in petitione dominae reginae continentur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 231. |
1285 |
<1>
In primis, statuit et ordinat Capitulum generale quod de sanctissimo
patre nostro beato Bernardo fiat de novo proprius hymnus et proprium
Alleluia, ita quod sequenti anno ad generale Capitulum deportetur,
ibidem omnibus publicanda et decantanda per Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 232. |
1286 |
<1>
In primis, quoniam gloriosae Virginis Mariae inatingibilis celsitudo
et excellentia singularis ab Ordine nostro, qui prae ceteris eius
patrocinio gloriatur, divis est laudibus efferandae ac devotis
exequiis per amplius et perfectius prosequenda, generale Capitulum
ordinat et diffinit quod festum ipsius Nativitatis Beatae Virginis,
sicut festum Assumptionis regulari ieiunio in eius vigilia cum
lacticiniis ab universis Ordinis observetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 234. |
1287 |
<1>
Cum mirabilem Deum in sanctis suis omnis lingua debeat confiteri,
generale Capitulum ordinat et diffinit quod festum beati Eligii
confessoris in crastino beati Andreae cum duodecim lectionibus et
duabus missis, sicut festum beati Nicolai, per universum Ordinem
celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 237 |
1289 |
<2>
Item, cum excellentia dignitatis gloriosae virginis Mariae merita
supplicum excedat et vota, et super omne votum, generale Capitulum
duxit merito statuendum quod in vigilia Nativitatis eiusdem Virginis
sicut in diebus sabbatorum fieri consuevit, missa de eadem in conventu
solemniter celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 242 |
1290 |
<25>
Conceditur abbatibus Austriae ut eis liceat festum sancti Floriani
martyris celebrare. |
Canivez,
Statuta, III, p. 249. |
1291 |
<49>
Item, ad petitionem illustris regis Ierusalem et Siciliae humilem et
devotam, concedit Capitulum generale quod per omnes abbatias in
Aquensi, Arelatensi et Narbonensi constitutas possit fieri festum de
beata Martha, sorore beatae Mariae Magdalenae, solemniter et eius
propria historia decantetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 257. |
1291 |
<1>
In primis, cum laus et gloriatio beatorum patrum sit profectus ac
religiositas filiorum, generale Capitulum ordinat et diffinit quod
festum Translationis beatissimi Patris nostri Benedicti abbatis quod
est quinto idus iulii sicut in alia festivitate per omnia cum una
missa per unversum Ordinem celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 249 |
1292 |
<1>
In primis, cum ad honorem Dei et gloriam Redemptoris nostri omne genu
humiliter incurvetur ac Redemptoris nostri gratiam omnis lingua debeat
confiteri, generale Capitulum ordinat et diffinit quod sicut in
abbatiis per regnum Franciae constitutis, sic ubique terrarum per
orbem, per Ordinem universum festum, de sanctissima corona Domini
solemniter dum duabus missis in crastino beati Laurentii celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 258-259. |
1292 |
<2>
Item, quoniam gratum est Deo
sanctisque eius beneplacitum et acceptum fratres vivere conformiter et
psallere sapienter, diffinitionem anno praeterito editam de festo
Translationis beati Benedicti abbatis aestatis tempore celebrando,
generale Capitulum sic declarat quod in praedicto festo omnis
proprietas alterius festivitatis praeter sermonem in capitula et
missam maiorem uniformitas observetur. Lectiones vero poterunt aliquantulum
decurtari propter noctium temporis illius brevitatem. |
Canivez,
Statuta, III, p. 259. |
1294 |
<1>
In primis,
cum Beata Dei Genitrix Maria Virgo perpetua velut templum Dei,
sacrarium Spiritus Sancti, ab Ordine nostro cujus praerogativa
singulari vel speciali mater est, domina et magistra suae merito,
excellentissimae dignitatis, dignis laudibus ac devotis obsequiis
debet per amplius et perfectius honorari, generale Capitulum duxit
provide statuendum quod octavae Purificationis eiusdem Virginis de
cetera fiant per Ordinem universum ita tamen quod de proprietate
illius festi antiphonae, versiculi, parva responsoria, capitula et
collectae dicantur ea forma quae de Nativitate eiusdem Virginis
consuevit, excepta quod ad
vigilias privatis diebus invitatorium dicetur Ave
Maria sicut per octavam Pentecostes decantandum,
et illae tres consuetae lectiones de sermone beati Augustini, O
Beata Maria, Admitte Piissima, Sancta Maria, per affines octavas
quotidie repetantur, eum tribus responsoriis de proprietate festi per
ordinem assumendis. Et ad sextam, capitulum Ecce
virgo concipiet quotidie per octavas. Dominica vero infra octavam
et in die octava fiet per omnia de proprietate dicti festi sicut in
Nativitate ipsius, diversis tamen lectionibus inter ipsam dominicam et
octavas. Si vero dominica in Septuagesima vel Quinquagesima ipso die
festo evenerit, octavae de Beata Virgine tunc non fient, sed tantum
die octavo una missa dicetur scilicet matutinalis, et commemoratio
ad utrasque vesperas et ad laudes. |
Canivez,
Statuta, III, p. 267. |
1294 |
<2>
Item, quoniam Deus magnus Dominus in sanctis suis gloriosus et
mirabilis praedicatur, generale Capitulum ordinat et diffinit quod de
beatis sanctis patribus nostris Edmundo Cantuariensi et Willelmo
Bituricensi, Petro Tarentasiensi archiepiscopis et confessoribus, qui
totum Ordinem nostrum sacrosanctis reliquis ,praeclaris meritis,
miraculis et exemplis magnificant et decorant, cantetur cum duabus
missis eorum historia propria per Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 267-268. |
1295 |
<1>
In primis, cum gloriosae Virginis Mariae Genitricis Domini
nostri attribui merito debeat amuis honor et perfectio creaturae,
diffinitionem anno praeterito editam de octavis Purificationis
eiusdem Virginis celebrandis, generale Capitulum duxit taliter
declarandum, quod diffinitio illa inviolabiliter perseveret, hoc
excepto quod, loco illarum trium brevium lectionum, dicantur
privatis diebus tres aliae lectiones seriatim de Canticis Canticorum
assignandae per cantores, unumquodque capitulum dicti libri in duas
lectiones aequaliter dividendo, et quod in vigilia praedictae
festivitatis missa de ipsa Beata Virgine sicut in sabbato solemniter
in conventu celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 277-278. |
1295 |
<5>
Item, quoniam sanctorum splendor mirabilis indeficienti lumine ubique
radiat et coruscat, ad honorem beatissimi patris nostri Bernardi, qui
totum Ordinem nostrum decorat, illuminat et venustat, generale
Capitulum ordinat et diffinit quod in die octavo festivitatis eius
duodecim lectiones et una missa per universum Ordinem habeantur, et
quod historia propria B. Malachiae episcopi per totum Ordinem
decantetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 279. |
1297 |
<1>
In primis, ut ab Ordine nostro, qui a sui origine in multa puritatis
simplicitate fundatus est, omnis curiositatis superfluitas auferatur,
diffinitionem de cantibus et modulationibus et aliis praecipuis
solemnitatibus Beatae Virginibus, et in octavis ac per octavas, et in
diebus sabbatorum, faciendis anno praeterito editam, sic modificat
Capitulum generale quod nihil omnino novum in cantibus et
modulationibus huiusmodi aliquatenus attentetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 287. |
1298 |
<1>
In primis, cum Beatissima Virgo Maria velut omni laude dignissima a
nobis tamquam ipsius alumnis semper et ubique debeat totis affectibus
venerari, statuit et ordinat Capitulum generale quod quandocumque de
ipsa Beata Virgine missa ab aliquo celebratur, dicatur semper
praefatio de ipsa, tam in missis conventualibus quam privatis, et Gloria
in excelsis dicatur semper in eisdem missis illis temporibus
quibus dici consuevit in Ordine diebus dominicis et festivis. |
Canivez,
Statuta, III, p. 293. |
1298 |
<5>
Item, quoniam divinae religionis devotio, dum electos Christi tam piis
quam debitis honoris et celebritatis obsequiis reverenter prosequitur,
eos nimirum concludentius expetit et facilius assequitur ipsorum
patrocinii adiuvari, idcirco pia deliberatione generale Capitulum
duxit providestatuendum quod festum beatissimi Ludovici, quondam regis
Franciae, de cetero in crastino B. Bartholomei apostoli cum duobus
missis et duodecim lectionibus sicut de beato Antonio fiat per Ordinem
universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 294. |
1299 |
<1>
In primis, cum Redemptoris nostri Domini Jesu Christi caritatis gratia
inaestimabilis specialem honoris reverentiam sui merito ab universis
fidelibus exigat exhiberi, statuit et ordinat Capitulum generale, quod
illa antiphona Mirabile
mysterium, cum ad illum locum deventum fuerit Deus
homo factus est, ob reverentiam sanctae Incarnationis, ab omnibus
personis Ordinis flectantur genua humiliter et devote. |
Canivez,
Statuta, III, p. 298. |
1299 |
<2>
Item, quoniam claritatis sanctorum splendor mirabilis quanto
luculentius meritis vitae et etiam claritate nominis enituit, tanto
debet a christifidelibus super candelabrum Ecclesiae clarioribus
laudum praeconiis sublimius exaltari, statuto de festo beati Ludovici
confessoris, quondam regis Franciae, per Ordinem universum celebrando
facto anno praeterito in Capitulo generali hoc additur, quod propria
ipsius historia per totum Ordinem decantetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 298. |
1300 |
<1>
In primis, quoniam mirabilem Deum in sanctis suis gloriosius
praedicantes, vel potissime ipsos magnificare debemus abundantiusqui
de fonte coelestis sapientiae fecundius irrigat, de plenitudine
accepta caeteris uberius influxerunt ; idcirco statuit et ordinat
Capitulum generale quod de beatis confessoribus et praecipuis
doctoribus Gregorio, Ambrosio, Augustino et Ieronymo, fiat festum
solemne in perpetuum, cum duabus missis per Ordinem universum
solemniter celebrandum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 299. |
1302 |
<4>
Item, ut novitates et notabiles curiositates a nostro Ordine
excludantur, ordinat et diffinit Capitulum generale quod in illis quae
ad cultum divinum pertinent, quantum ad cantum, modus antiquus
totaliter observetur, aliis diffinitionibus super hoc editis penitus
abrogatis. |
Canivez,
Statuta, III, p. 306-307. |
1314 |
<1>
In primis, cum cultus divinus, inter filios Dei summi regis servicio
deputatos, sit semper et ubique merito ampliandus cum ex eo fructus
copiosior apud largitorem omnium acquiratur, decrevit Capitulum
generale salubriter ordinare quod de cetero in omnibus missis de
Spiritu Sancto decantandis, tam in conventu cum nota quam in privatis
missis sine nota, Gloria in
excelsis Deo devote dicatur, sicut in missis Beatae Virginis
diebus sabbatis. |
Canivez,
Statuta, III, p. 328. |
1317 |
<1>
In primis, ut gloriosae Virginis Mariae in nostris cordibus memoria
iugiter devotius inprimatur, et a nobis congruis honoribus veneretur,
ordinat generale Capitum et diffinit quod de cetero commemoratio
Beatae Mariae fiat et dicatur antiphona Spiritus
Sanctus superveniet, et versus Ecce
ancilla Domini, collecta Laetifica
et adiuva nos, post horas canonicas extra chorum dicendas ab
omnibus personis Ordinis universi. Nomina etiam beatissimorum
confessorum Edmundi et Malachiae quorum reliquiae et corpora apud nos
sunt in honore, de cetero et in litania Ordinis post beatum Petrum
confessorem pronuntientur, in libris cum eorumdem sanctorum nominibus
conscribantur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 332-333. |
1318 |
<1>
In primis, ut fragilitatis
humanae praesidium peregrinationis nostrae viaticum pretiosissimum
corporis Domini nostri Iesu Christi sacrificium, cuius sancta
oblatione non solum sancti sanctorum omnium memoriam colimus
spiritualem, verum etiam realem ipsius, licet sub alia forma,
praesentiam obtinemus, debitis venerationum obsequiis adoremus et
intimis comedemus praecordiis, devotis prosequimur officiis, omissaque
circa quotidianum ipsius mysterium devota diligentia suppleamus,
diffiniendum duxit non improvide Capitulum generale quod fiat festum
de Corpore Christi cum duabus missis et propria historia, feria quinta
post octavas Pentecostes, prout a felicis recordationis domino
Clemente V in suis constitutionibus in Viennensi concilia editis, est
laudabiliter institutum ; conversi ea die in laboribus minime
occupentur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 338 |
1318 |
<2>
Item, cum sancta et salubris est
cogitatio pro defunctis exorare, Capitulum generale ordinat et
diffinit quod post gratias refectionis in prandio et in coena, Pater
noster, et Ave Maria ab
omnibus personis universi Ordinis devotius recitentur antequam Fidelium
animae dicatur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 338. |
1318 |
<3>
Item, cum Beatissima Dei Genitrix
Maria omni laude dignissima a nobis, quorum est advocatrix
specialissima, semper et ubique debeat congruis laudibus venerari,
statuit et ordinat Capitulum generale quod post horas consuetas ipsius
Virginis gloriosae, dicatur ab omnibus personis Ordinis antiphona Missus
est Gabriel, versus Ave
Maria, collecta Omnipotens
sempiterne Deus qui gloriosae Virginis, etc., et post collectam
dicatur Dulce nomen Domini
nostri Iesu Christi sit benedictum in saecul, Amen. Et missa
eiusdem post missam de conventu diebus sabbatorum per Quadragesimam
celebretur, nisi festum fueri duodecim lectionum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 338-339. |
1320 |
<1>
In primis, si Dominum in sanctis suis venerari nos convenit, illorum
non sunt a nobis sub silentio reliquenda laude digna praeconia, qui
non solum vitam monasticam verum etiam universam Dei ecclesiam meritis
gloriosis et exemplis salutaribus decorarunt, statuit ob hoc generale
Capitulum ordinando, quod de cetero fiat commemoratio de sancto Hugone
primo abbate Cluniaci, tam in laudibus quam in vesperis, tertio
kalendas maii; et prima missa de ipso cantabitur eodem die per Ordinem
universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 347. |
1320 |
<9>
Item, ridiculosas novitates superinductas in officio divino nolens
sustinere de cetero, Capitulum generale ordinat et diffinit quod
antiqua forma cantandi a beato patre nostro Bernardo tradita,
sincopationibus notarum et etiam hoquetis interdictis in cantu nostro
simpliciter quia talia magis dissolutionem quam devotionem sapiant,
firmiter teneatur; contra facientes ad praesidentis arbitrium
puniantur. Abbates autem et abbatissae hoc statutum faciant
inviolabiliter observari. |
Canivez,
Statuta, III, p. 349. |
1321 |
<1>
In primis, sicut assiduis in mundi maris huius naufragiis protectricis
nostrae Mariae Virginis suffragiis indigemus, sic affluentem
ipsius pietatem crebris tenemur devotionibus laudis excitare; quod
solerter attendens, diffinit et ordinat Capitulum generale quod per
octavas Purificationis Virginis gloriosae dicatur ad Benedictus,
loco Beata Mater, antiphona
Cum inducerent, et ad Magnificat
loco Sancta Dei Genitrix,
Hodie Beata Virgo, et collecta Omnipotens,
et sabbato infra Purificationis octavas dicatur officium et missa Suscepimus
Deus, cum collecta Omnipotens,
solemniter ut in sabbatis fieri consuevit. |
Canivez,
Statuta, III, p. 351-352. |
1321 |
<2>
Item, licet universos in regnis coelestibus constitutos sollicitis
honorare studiis teneamur, praecipue tamen Reverendissimum Patrem
Nostrum Bernardum, qui velut sidus novum,
non solum Ordinem suum, verum etiam corpus Ecclesiae, fugatis
errorum tenebris, illustravit; decet nos specialibus debitis laudum
praeconiis venerari; hinc est quod Capitulum generale duxit provide
statuendum, quod fiant octavae praedicti sanctissimi Patris cum
missa una, lectionibus et responsoriis, et aliis sicut in die penitus
per Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 352. |
1321 |
<3>
Item, cum ad mutuam caritatis gratitudinem ex debito professionis
monasticae teneamur, servitium pro sancto Hugone, primo abbate
Cluniacensi, eo quod in dicta domo et sua Ordine universo sancti
Bernardi Patris Nostri solemne servitium celebratur, in hunc modum
salubriter statuit Capitulum generale in singulis abbatiis Ordinis
faciendum, quod prima missa in die sancti Roberti sicut de sancto
Antonio celebrari solemniter pro eodem, et antiphonae commemorationis
erunt ad Vesperas et Laudes Iste
cognovit, et Collaudabunt
multi. |
Canivez,
Statuta, III, p. 352. |
1321 |
<20>
Item, petitio magnifici principis domini regis Bohemicae, qui petit
quod in die Resurrectionis Dominicae, in qua sol iustitiae Christus
Iesus cum glorioso comitatu, ruptis mortis vinculis, victor processit
ad inferis, in monasteriis regni sui et etiam in aliis domibus Ordinis
nostri, dummodo conventus consentiat et de patrum abbatum licentia,
fiat processio per ambitum cum responsorio Si
consurrexistis cum Christo, et antiphona Cum
rex gloriae, et Sedit
angelus, pro sui reverentia exauditur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 357. |
1323 |
<1>
In primis, quia in illorum veneratione sanctorum quorum reliquias
conservamus, ac profuturas nobis suffragia fiducialibus praetolamus,
attentiores nos fore convenit et unitatem in eorum sollemniis
diligentius custodire, ordinat et diffinit Capitulum generale quod
sollemnitas beati Malachiae episcopi et confessoris cuius corpus in
abbatia Claraevallis requiescit, devotione qua congruit cum duabus
missis ac reponsorio in vesperis celebretur per Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 362-363. |
1325 |
<1>
In primis, licet cunctos sanctos congruis laudibus teneamur attollere
et veneratione debita commendare, Virgo tamen Maria, meriti auctrix,
et miserorum peccantium piissima advocatrix, in huius venerationis
obsequia specialem condecet dignitatem; quare generale Capitulum ad
ipsius laudis praeconium excolendum provide statuit et diffinit quod
post Salve regina in
ecclesia decantatum grossa campana trino signo pulsetur per universum
Ordinem, et quilibet in honore eiusdem Virginis ter flexis genibus Ave
Maria dicere teneantur ut exinde indulgentiam a Summo Pontifice
cunctis fielibus indultam ad salutem commodam assequatur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 369-370. |
1328 |
<1>
In primis, quia piissimae
dignationis et gratiarum sanctissimus pater noster dominus Summus
Pontifex nos, suas humiles filios, sanctissimae suae salutatione
alloquio voluit praevenire brachiis paternae devotionis, Capitulum
gaudenter accipiens necnon reverenter amplectens mandatum eiusdem ut
in singulis domibus Ordinis pro bono statu Ecclesiae sanctae, quae
modernis temporibus gravissimis guerrarum fluctibus agitatur, et diversorum
schismatum erroribus vehementius impugnatur, speciales orationes
dicantur quas idem dominus Summus Pontifex salubriter ordinavit, quod
oratio infra scripta in singulis missis tam conventualibus quam
privatis post Pater noster dicatur
scilicet Laetatus sum cum
Gloria, Pater noster, Kyrie eleison,
Christe eleison, Kyrie eleison,
Et ne nos inducas, et sequuntur versiculi Domine
salvum lac regem, etc., Salvum
fac populum tuum, Domine,
etc., Fiat pax, etc., Domine
exaudi, etc., Oremus,
Ecclesiae tuae, etc., Hostium
nostrorum, etc., ut Pater
misericordiarum et Deus
totius consolationis aquilonem convertat in austrum, et tempestates
varias quae insurgunt dignetur convertere in tranquillum.
Omnibus autem vere poenitentibus et confessis tam dicentibus quam
eis assistentibus et aliis tunc devotas Deo preces fundentibus diebus
singulis et missis quibus haec fuerint, viginti dies per eumdem Summum
Pontificem de iniunctis sibi poenitentiis misericorditer relaxantur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 378-379. |
1329 |
<1>
In primis, cum sanctorum doctorum
testimonio Beatae Dei Genitricis continua laudum preconia eum
alacritate mentis et spiritus impendere teneamur, quae virtutum omnium
plenitudinem habuit sponsum forma prae filiis hominum genuit et
incessanter pro nobis miseris peccatoribus intercedit ; eapropter
generale Capitulum ad ipsius laudis praeconium excolendum, statuit et
diffinit quod de cetera paschali tempore loco Sancta
Dei Genitrix, antiphona Regina
coeli laetare, ab omnibus cantetur ad vesperas, in singulis
domibus Ordinis universi. |
Canivez,
Statuta, III, p. 385. |
1329 |
<2>
Item, cum omnes sanctos quos
sancta Ecclesia colit, etiam teneamur congrua veneratione et dignis
laudibus praeconium honorare, hinc est quod generale Capitulum
ordinat et statuit et diffinit, quod de beato Thoma de Aquino Ordinis
Praedicatorum, qui vitae et conversationis sanctimonia firmamentum
militantis Ecclesiae decoravit, et suis scriptis et salutaribus
documentis multipliciter, ut stella lucidissima, praelustravit,
septimo die mensis martii fiat festum duodecim lectionum, sicut de
beato Dominico, per Ordinem universum, et quoniam fratres dicti
Ordinis aliquas reliquias de suo corpore sacratissimo, quod existit
in nostro Ordine tumulatum petunt, ad eiusdem venerationis augmentum
sibi eum instantia elargiri, generale Capitulum eisdem gratiose
annuens brachium a cubito usque ad manum duxit favorabiliter
concedendum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 385. |
1333 |
<11>
Item, petitio domini Claraevallis, qui petit quod fiat commemoratio de
beato Malachia, per totam generationem Claraevallis, ad Vesperas et ad
Laudes in ecclesia et ubique, prout de beatissimis patribus nostris
Benedicto et Bernardo fieri consuevit, ob ipsius sancti reverentiam
devotione gratissima, exauditur. Vir
sancte, Dei praesul, Malachia, ora probibus Deum. Oremus : Deus
qui beatum Malachiam pontificem tuum sanctissimo patri Bernardo verae
caritatis foedere dulciter sociasti, concede propitius, ut et parvorum
omnium consensus noxios caute vitemus, et coelestis militiae sacras
amicitias semper optemus. Per Christum Dominum nostrum. Amen. |
Canivez,
Statuta, III, p. 404. |
1333 |
<12>
Missae a singulis sacerdotibus Ordinis : de Spiritu Sancto
quinque; de Sancta Cruce, quinque; de Beata Virgine, quatuor; de
Requiem, una. Missae in singulis domibus Ordinis : de Spiritu
Sancto duae; de Beata Virgine, tres. |
Canivez,
Statuta, III, p. 404-405. |
1337 |
<1>
In primis, cum a generali Capitulo dudum fuerit ad laudem gloriosae
Virginis diffinitum, quod loco antiphonae Sancta
Dei Genitrix, Regina coeli
laetare, Resurrectionis tempore decantetur; hinc est quod idem
Capitulum ea quae ipsius dignis laudibus conveniunt, quibus potest
devotionis affectibus cupiens ampliare, duxit non improvide statuendum
quod praedicto tempore, diebus festivis et ferialibus, dicta antiphona
in Vesperis per universum Ordinem decantetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 444. |
1339 |
<8>
Item, eamdem poenam sustineant quicumque in quibusdam festivitatibus,
in cameris, vel alibi, in dicto studio ludere seu alias inordinate se
habere, seu choreas per curias vel iardinos, cum instrumentis
musicalibus ducere, aut cum larvis vel armis quandoque habitu
superposito saeculari, vel per dormitorium de nocte discurrere et
alios inquietare, praesumpserint in futurum (...) |
Canivez,
Statuta, III, p. 457-458. |
1340 |
<1>
(...) generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod in singulis
dominus Ordinis praeter consueta suffragia, dicantur duae missae, una
de Spiritu Sancto et alia de Beata Maria a singulis sacerdotibus
Ordinis universi. Et quia etiam instigante humani generis inimico,
ingruentibus bellis hiis diebus orbis ebullit universus, ad actorem
pacis reccurrendum est incessanter ; eapropter idem Capitulum
ordinat et diffinit quod isto durante regum schismate dicatur semel in
hebdomada una missa in conventu quae inchoatur : Da
pacem. |
Canivez,
Statuta, III, p. 460-461. |
1347 |
<1>
In primis, compendium christinae fidei cupiens Capitulum generale in
missarum solemniis frequentari, statuit, ordinat et diffinit quod in
singulis festivitatibus, in quibus sermo in capitulo solet haberi, Credo
in unum Deum in missa solemniter decantetur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 505. |
1348 |
<1>
In primis, quoniam dignum est eximios Dei confessores quos sancta
mater attollit Ecclesia, suorumque excellentia meritorum efficit
coelestis beatitudinis possessores, honoribus congruis et bonorum
laudibus venerari. Eapropter generale Capitulum illustrissimi ac
serenissimi principis domini nostri regis Franciae christianissimi
piae devotionis precibus excitatum, beati Yvonis venerabilis
presbyteri ac confessoris praecipui canonizationem et merita fide
dignorum testimoniis affirmata commemorans, qualiter in vita sua eius
salubria documenta illustraverint Ecclesiam, ingentibus decoratun
mirabulis et moribus reformarunt, et post mortem pro devote ipsum
invocantibus et peregrinantibus ad eundem, gloriosus Deus quotidie
varia mirabula operatur, digno permotum consilio ad requestam regiam
et ob ipsius sancti magnificentiam, statuit, ordinat et praecipit
quatinus, memorati sancti festivitas decimo non die mensis maii per
Ordinem universum, cum duodecim lectionibus et una missa, in provincia
vero Turonensium cum duabus missis et historiis propriis, si qui eas
habuerint, annis singulis et perpetuis futuris temporibus solemniter
celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 508. |
1356 |
<1>
(...) statuit, ordinat, diffinit, quatinus festum Conceptionis ipisus
Virginis gloriosiae cum duabus missis et officio festi Nativitatis
ipsius, assignato nomine Conceptionis loco Nativitatis ubi oportuerit
adoptato, et octo primis lectionibus de historia institutionis festi
Conceptionis eiusdem, cum haberi commode poterit, die octava mensis
decembris per universum Ordinem sine octavis deinceps solemniter
celebretur, ut Ordo qui eiusdem Virginis glorioso vocabulo noscitur
insignitur, quique ipsam gaudet habere specialem patronam in terris,
suffragantibus meritis eamdem sentiat propitiam advocatam habere in
coelis. |
Canivez,
Statuta, III, p. 531. |
1360 |
<4>
Ut commemoratio sancti Adriani in vesperis et in laudibus in
Nativitate Beatae Mariae Virginis absque scrupulo fiat per Ordinem
universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 536. |
1366 |
<1>
In primis, attendens generale Capitulum ex fructuum amenitate
serenitatem stipitis notabiliter commendat, sacratissimae partus
sanctae Annae magnificendae incitus veneratione totus Ordo
Cisterciensis fundatus est, spiritali quodam iucunditate cupiens idem
Capitulum ipsius felicissimae parentis beatae Annae fiat commemoratio
prout de aliis sanctis non habentibus XII lectiones est consuetum, et
ipsa die festivitatis suae missa in conventu per singula monasteria
Ordinis cum devotione solemniter celebretur. |
Canivez,
Statuta, III, p. 543. |
1367 |
<1>
In primis, cum anno praeterito a Capitulo generali extiterit
[diffinitum] quod de beata Anna gloriosa Virgnis Mariae genitrice fiet
commemoratio die festivitatis suae in vesperis et matutinis et una
missa, prout fit de sanctis commemorationem et missam habentibus, per
Ordinem universum, et tamen in diffinitione super hoc edita quale
officium diceretur non fuerit declaratum, et de die ipsius festi
dubitent aliqui cum in kalendario Ordinis minime habeatur, super
praemissis declarationem faciens Capitulum generale, ut in Ordine
uniformitas teneatur, ordinat et statuit quod in crastino beati Iacobi
apostoli festum ipsius celebretur, et in kalendario Ordinis celebretur
et conscribatur ; commemoratio in vesperis Veni
sponsa, etc., versus Diffusa
est, collecta Exaudi nos ;
in vigiliis Veni electa,
versus et collecta ut supra. Officium missae sicut de beata Maria
Magdalene, exceptis quod [loco] Alleluia
dicitur Diffusa est ;
evangelium Liber generationis,
per Ordinem universum. |
Canivez,
Statuta, III, p. 546. |
1375 |
<1>
In primis, Capitulum statuit ut festum XII lectionum et unae missae
fiat de beata Anna matre Dominae Mariae, si conventus voluerit. |
Canivez,
Statuta, III, p. 554. |
1375 |
<2>
Item, si commemoratio omnium personarum regularium evenerit in vigilia
Pentecostes, et deinceps usque ad diem Trinitatis, ad vesperas et
feria secunda in crastino celebretur, nisi festum XII lectionum sit in
crastino celebrandum. |
Canivez,
Statuta, III, p.
554. |
1439 |
<97>
Diffinitionem in Capitulo generali proxime praeterito editam super
processionibus in omnibus Virginis gloriosae festivitatibus fiendis,
praesens generale Capitulum approbat et confirmat, rursus statuit ut
etiam in festis Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes et Omnium
Sanctorum, necnon in festivitatibus Beatorum Bernardi, Guillelmi et
Petri confessorum, qui fuerunt Ordinis professi et alumni, et qui, ut
pie creditur, ipsum habeant apud Deum in recommendatione speciali, per
Ordinem universum fiant devote processiones, dicanturque in
processione diei Paschae duo responsoria, videlicet Angelus Domini
et Maria Magdalene ; antiphona vero in ingressu ecclesiae
erit Christus resurgens. In die vero Natalis Domini primum
responsorium erit Verbum caro factum est, secundum erit O
magnum mysterium, antiphona vero in ingressu ecclesiae erit Nesciens
mater virgo virum, etc. In die vero Pentecostes primum
responsorium erit Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, secundum
erit In die magno festivitatis, antiphona vero in ingressu Hodie
completi sunt dies Pentecostes, etc. In die vero beati Bernardi,
primum responsorium erit Beatus Bernardus quasi vas auri solidum,
secundum Prima virtus vir sancti, antiphona erit Exultet in
Domino. In solemnitatibus vero Guillelmi et Petri, primum
responsorium erit Sint lumbi vestri praecincti, secundum erit In
diademate capitis Aaron, antiphona erit Iste sanctus digne in
memoriam vertitur hominum ; de ceteroque in praedictis duorum
sanctorum Guillelmi videlicet et Petri, erit sermo in capitulo et
sicut festivitates sanctorum Benedicti et Bernardi solemnizabuntur. |
Canivez,
Statuta, IV, p. 487-488. |
1441 |
<60>
Pro statu et pace universalis sanctae matris Ecclesiae ac unione
eiusdem, necnon pro tranquillitate regum et principum christianorum,
ac bona dispositione et serenitate temporis, praesens generale
Capitulum omnibus et singulis personis Ordinis utriusque sexus
iniungit, ordinat, praecipit et mandat, quod de cetero omnibus diebus
dominicis et festis sermonum, in singulis Ordinis monasteriis, fiat
processio per claustrum, et decantetur in prima statione Exurge
Deus, adiuva nos, in secunda dicatur cantando Aspice, Domine
de sede sancta tua, etc. cum suo versiculo et in tertia antiphona Salvator
mundi, salva nos, etc., cum collectis adiunctis, Ecclesiae,
Deus a quo, etc., et Concede nos, etc. |
Canivez,
Statuta, IV, p. 512. |